Wednesday, August 11, 2010

http://adatbank.transindex.ro/html/cim_pdf1001.pdf


1046.
Rákóczy Zsigmond átírja és megerősíti Báthory Zsigmondnak 1591.
jun. 4. a Maros széki székely hadnagyok és gyalog puskások részére
adott (s Báthory András által 1599. aug. 2. megerősített) kiváltságlevelét,
a mely mentesíti őket az udvarhelyi kapitány és Maros-széki királybírák
hatósága, továbbá az Udvarhely várában állandó őrszolgálat és
más teherviselés alól és szabályozza jogviszonyaikat. Kelt Gy.-Fejérvárt
1607. aug. 8.
Nos Sigismundus Rakocy Dei gratia princeps Transylvaniae,
partium regni Hungariae dominus et Siculorum comes etc.
Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus
expedit universis, quod pro parte et in personis agilium universorum
centurionum et peditum pixidariorum sedis Siculicalis Marus exhibitae
sunt nobis et praesentatae quaedam litterae confirmationales serenissimi
quondam Andreae, protunc principis Transylvaniae in pergameno
— 20 —
patenter confectae, sigillique eiusdem pendentis et authentici munimine
in cera rubea impressione roboratae ac manus subscriptione communitae;
quibus mediantibus idem Andreas princeps alias illustrissimi
Sigismundi Bathory fratris et praedecessoris sui, vayvodae Transylvaniae
privilegiales super certis quibusdam regulis et observationibus praedictorum
universorum centurionum, peditumque pixidariorum, in publicis
huius regni servitiis obeundis et praestandis, litteris in ipsis manifestis
et expressis verborum formulis, idoneo et condecenti ordine insertis
et inscriptis confirmavisse dignoscebatur, tenoris infrascripti;
supplicantes nobis debita cum instantia, ut nos easdem litteras, necnon
omnia et singula in eisdem contenta, ratas, gratas et accepta
habentes, acceptare, approbare, ratificare, ac tam pro se ipsis, quam
pro posteritatibus ipsorum universis gratiose confirmare dignaremur.
Quarum quidem litterarum confirmationalium tenor talis est:
Nos Andreas divina miseratione sanctae Romanae ecclesiae cardinalis
Bathoreus, Transylvaniae, Moldaviae, Valachie, Trassalpinae
princeps, partium regni Hungariae dominus, Siculorum comes et episcopatus
Varmiensis perpetuus administrator etc. Memoriae commendamus
tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod
pro parte et in personis agilium universorum centurionum et reliquorum
peditum nostrorum pixidariorum sedis Siculicalis Marus exhibitae
sunt nobis et praesentatae quaedam litterae serenissimi Sigismundi
principis etc. domini fratris et praedecessoris nostri charissimi in
simplici papyro patenter confectae, sigilloque eiusdem, in inferiori earum
margine communitae, continentes in se certas quasdam regulas et observationes
in publicis regni servitiis, sub conditionibus et formis in
eisdem litteris specifice denotatis et expressis per eosdem centuriones
et pedites pixidarios observantes tenoris infrascripti; supplicantes nobis
humillime, ut nos easdem litteras ac omnia et singula in eisdem contenta,
ratas, gratas et accepta habentes, acceptare, approbare, ratificare
ac pro praefatis universis centurionibus et peditibus pixidariis, ipsorumque
successoribus universis clementer confirmare dignaremur. Quarum
quidem litterarum tenor talis est:
Nos Sigismundus Bathory vajvoda Transylvaniae et Siculorum
comes etc. Memoriae commendamus tenore praesentium
significantes, quibus expedit universis, quod agiles universi tam centuriones,
quam reliqui sedis nostrae Siculicalis Marus pedites
— 21 —
nostri pixidarii humillime nobis supplicarunt, qualiter multa ipsos
premerent gravamina, pleraque nova et inusitata, maxime autem
angeret eos continua arcis nostrae Udvarhely custodia, dum ad
portam eiusdem loci per capitaneum Udvarhelyensem continuo die
noctuque assidere urssi ac ad alia quoque ministeria, insciis, nec
superinde compellatis eorum centurionibus, accersiti, tempus omne
hisce occupationibus impenderent, ob idque rem eorum familiarem,
ex qua sola vitam sustentarent, negligere cogerentur. Accederent
praeterea mulctarum sive birsagionum iniquarum exactiones, quibus,
qui tenuioris fortunae essent, prorsus exhaurientur: unde eo iam
ventum esset, ut nisi certus aliquis eis ordo praescriberetur, minime
munus hoc suum tueri amplius possent. His igitur nos eorum querimoniis
permoti, atque etiam eo proposito, ut eos ad publica regni
ministeria a rebus omnibus paratiores instructioresque redderemus,
haec eisdem annuenda et concedenda duximus: Primo, quod a modo
in posterum nec capitaneorum arcis nostrae Udvarhely, nec judicum
regiorum dictae sedis Marus, sed nec aliorum quorumlibet
jurisdictioni et potestati iidem pedites nostri eiusdem sedis, sed
nostrae tantum, ac centurionum nostrorum subiiciantur, ad quorum
centurionum iussum incunctanter omnia munera, quae ab illis requiruntur,
obeant. Immunes autem sint a continuo arcis nostrae
Udvarhely custodia, sed domi suae rem suam familiarem curent;
hoc tamen adiuncto, quod necessitate aliqua ardua ingruente, si
videlicet rumor hostilis requirat, aut legati externi per illas partes
deducendi, comitandique fuerint, vel aliquis comprehendendus sit et
similis aliqua occurat necessitas, ad nuncium capitanei Udvarhelyensis
statim ad arcem nostram Udvarhely, vel quo ipsi
iussum fuerit, se conferre, arcem nostram tueri, atque hosti quoque
se ipsos, eo numero, quo opus erit, opponere debeant, idque statim
faciant, simulatque per capitaneum centurionibus eorum peditum
nostrorum id significatum, demandatumque fuerit, nam inseiis centurionibus
nullus peditum, vel ipso iubente capitaneo, usquam se
commoveat. Centuriones nihilominus in praemissis arduis easibus
nulla, ratione mandata capitanei negligant et rejiciant, caveat tamen
capitancus, ne ex aliqua iniuria illis negocium, facessat et supervacaneum
laborem, illis imponat. Quod ad rationem modumque
judiciorum attinet, annuimus et concedimus, ut ex parte peditum
— 22 —
pixidariorum inter ipsos duntaxat solos pedites et non alios, cum
nimirum aliqua inter eos controversia, sive personarum, sive rerum
aliquarum ratione coorta fuerit, centuriones ipsorum imprimis eis
ius dicant, quorum judicio si quae partium non fuerit contenta,
causam ipsam sanioris revisionis gratia in praesentiam capitaneorum
arcis nostrae Udvarhely, ac inde rursum in curiam nostram scilicet
in praesentiam si libuerit, possit appellari. In actionibus autem
litibusque cum alienis, sive nobiles, aut nobilium subditi, sive cives
ii et oppidani fuerint, veterem atque usitatum iuditiorum ordinem
servari ab eis volumus, nempe ut actiones ipsae et a peditibus ipsis
contra nobiles, eorumque subditos, et e contra a nobilibus et eorum
subditis contra pedites, coram ordinariis iudicibus, iuxta regni
consvetudinem, instituantur, prosequanturque, ita utque in comitatibus
aliquibus huius regni residentes comitum ipsorum eius loci,
qui in sedibus Siculicalibus iudicum regiorum, qui vero in oppidis
iudicum similiter eorundem oppidorum iurisdictioni ea ratione sint
obnoxii et subiecti, ut in universis causis, sive rerum critninalium,
sive haereditariarum, aut alio quovis nomine vocatarum, quae inter
eos utro citroque motae fuerint, iudicum ipsorum ordinariorum et
sententiis et mulctis iudiciariis, et mulctis denique aliis, pro rei
ipsius merito, legalibus executionibus debeant etiam subiacere.
Verum tamen in sedibus Siculicalibus, ac iudicibus regiis non alio
quoquam, praeterquam ad locum sedis ipsius iudiciariae, nimirum
in sede Marus in oppidum Zekely-Vasarhely, et non alio, sigillus
pro more ipsorum ad causam dicendam pedites ipsi pixidarii
admoneri, citarique debeant.
Ad inquisitiones autem maleficorum quotannis pro regni consvetudine
obeuntes cum comitibus et judicibus regiis, capitanei
etiam peditum ipsorum pixidariorum, iisdem in locis constituti existentes,
statis semper temporibus simul egredi, paremque cum illis
ea in re operam navare debeant, mulctas tamen sive birsagia ab
ipsis peditibus, si quae tum obvenerint, non comites sive judices
regii, sed capitanei tantum percipiant, Birsagia porro sangvinis a
peditibus ipsis pixidariis extra judicium non capitaneus aut judices
regii exigant et percipiant, sed soli centuriones aut exigant nimirum
et percipiant, aut pro qualitate excessus plagis et carcere reos
puniant. Damus etiam facultatem centurionibus, quandocunque ipsis
— 23 —
libitum fuerit, pro ratione offici sui perlustrandi eosdem pedites
nostros pixidarios, ut scilicet diligenter provideant, quibus armis et
quo sint modo instructi, ne ignavia corpore et animo difluant, et
exercitii desvetudine torpescentes negligant armorum cultum, quin
potius semper sint expediti ad omnem rei eventum. Ne quid autem
peditum nostrorum commoditati hac quoque in parte desit, annuendum
hoc etiam et concedendum duximus, ut quicunque peditum
nostrorum haereditates quascunque suas tam in villis et possessionibus,
quam in territoriis earum habitas, quovis nominis vocabulo
vocitatas, urgente necessitate a se alienare voluerit, eas ad se redimendas,
ante omnes alios emptores, aut pignora recipientes pedites
nostri pixidarii primum jus habeant, et potestatem; imo pedites
nostri pixidarii in causa alienanda non aliis, quam peditibus vicissim
nostris haereditates suas alienent, ne inopia praepediti ad eas
angustias redigantur, ut officio tandem suo satisfacere nequeant.
Caeterum si quos ex iisdem peditibus pixidariis haeredibus et posteritatibus
utriusque sexus universis deficere contingeret, annuimus,
ut huiusmodi deficientes bona mobilia et immobilia, quovis
nominis vocabulo vocitata, in consangvineos suos et fratres generationales
propinquiores, pedites scilicet nostros pixidarios, si qui
existerent, devolvantur et condescendant. Qui autem masculini sexus
tantum prole deficerent, filiam superstitem reliquentes, illius bona
in eis filiam devolvantur, ac quicunque ipsam in uxorem, aut peditis
nimirum alicuius filius, aut alioqui advena aliquis liber, suique juris,
non autem sive noster, sive magnatis ac nobilis alicuius subditus
duxerit, in peditatu eo iure succedat, et recipiatur, quo socer recepti
defunctus fruebatur, serviebatque in peditatu. Prout praemissa
universa et singula eisdem annuimus, concedimus per praesentes,
harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante.
Datumin civitate nostra Alba Julia, quarta die mensis Junii,
anno Domini milesimo quingentesimo nonagesimo primo. A dextra
autem parte subscriptum erat Sigismundus Bathori; a sinistra vero
Wolphgangus Kovachioczy cancellarius.
Nos itaque praemissa supplicatione nobis modo, quo supra, porrecta
elementer exauditata et admissa, praescriptas litteras dicti serenissimi
principis Sigismundi non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua
sui parte suspectas, sed omni prorsus vitio et suspicione carentes
— 24 —
presentibus litteris nostris de verbo ad verbum sine diminutione et
augmento aliquali insertas et incriptas, quoad omnes earum continentias,
clausulas, articulos et puncta eatenus, quatenus eadem rite et legitime
existunt emanatae, viribusque earum suffragatur Veritas, ratas,
gratas et accepta habentes, acceptavimus, approbavimus, ratificavimus,
et pro iisdem centurionibus et peditibus pixidariis dictae sedis Siculicalis
Marus, ipsorumque successoribus universis, perpetuo valituras gratiose
confirmavimus, imo acceptamus, approbamus, ratificamus et confirmamus,
harum nostrarum vigore et testimo litterarum mediantum.
Datum in civitate nostra Alba Julia, die secunda mensis Augusti
anno Domini millesimo quingentesimo nonagesimo nono. Erat subsriptum
a dextra Andreas cardinalis Bathoreus, princeps Transylvaniae;
a sinistra autem in inferiori parte Joannes Jacobinus secretarius.
Nos igitur praemissa supplicatione nobis modo, quo supra, facta
faventer exaudita et admissa, praescriptas litteras confirmationales, non
abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, sed omni
prorsus vitio et suspicione carentes praesentibus litteris nostris de
verbo ad verbum, sine diminutione et augmento aliquali inseri et inscribi
facientes, quoad omnes earum continentias, clausulas, articulos
et puncta eatenus, quatenus eaedem rite et legitime existunt emanatae,
viribusque earum veritas suffragatur, ac in quantum iidem centuriones,
peditesque pixidarii sedis Siculicalis Marus in continue earum usu
perstiterunt, et nunc quoque persistunt, ratas, gratas et accepta habentes
acceptamus, approbamus, ratificamus, ac pro praefatis centurionibus,
peditibusque pixidariis saepedictae sedis Siculicalis Marus,
ipsorumque successoribus universis, perpetuo valituras, gratiose confirmamus,
harum nostrarum, pendentis et authentici sigilii nostri munimine
roboratarum, vigore et testimonio litterarum mediante.
Datum in civitate nostra Alba Julia die decima octava mensis
Augusti anno Domini millesimo sexcentesimo septimo.
SIGISMUNDUS RAKOCY mpr.
JOANNES PETTKY, cancellarius.
STEPHANUS KASSAY, secretarius. .
(Eredetije Maros-Torda, vármegye levéltárában.)

photogallery

Noble Irene Kassai and Ch Blue Shiraz Meshed. I and my salukis were often guests at Irene's home. The dogs were on the leash when on visit due to the ...
www.mariacoyote.se/photogallery.htm - Cached - Similar

Monday, August 9, 2010


Szolnok-Dobokavármegye monographiája /

 - [ Translate this page ]
János király e falut Szentgyörgyi Péter deák halálával Rátóti Gyulafi Lászlónak .... Keresztesi Samuné Kassa (Kassai helyett) Borbára, 1684-ben Kas (Kassai...
mek.niif.hu/04700/04755/html/125.html

Kassa és Eperjes környéke - Untitled Document

 - [ Translate this page ]
1684-ben az magyargyűlöletéről hírhedt Kollonics Ignácz jezsuitáinak és a ... I. Ulászló, az 1416. elhunyt András deák fiától, Kapy Jánostól hűtlenség címén ... Bocskay Istváné. A bécsi béke és Bocskay István halála után visszakerült a ...
www.karpategyesulet.hu/doksik/.../Kassa-Eperjes.html - Cached - Similar
[PDF] 

BOCSKAI-ARMÁLISOK AZ ERDÉLYI KIRÁLYI KÖNYVEKBEN

 - [ Translate this page ]
File Format: PDF/Adobe Acrobat - Quick View
Apafi Mihály, Gyulafehérvár, 1684. aug. 7. ERKL Fogaras ..... deák győri lakost, 15 de ő már Báthori Andrásnál is szolgált, így nem Bocskai alatt ..... 33 Zabo István és Megier-i István.Kassa, 1606. ápr. 5. GYULAI (szerk.) 2005. ...
www.uni-miskolc.hu/~philos/2008_tom_XIII_2/21.pdf

Tommaso di Ser Giovanni Cassai (Masaccio) 1401-1428


A MEDICIEK FÉNYKORA élet és művészet a reneszánsz Firenzében


His was originally called Tommaso di Ser Giovanni Cassai... 1421 he was a Carmelite monk and he lived in the order's monastery in Florence until 1432...
www.mediciexhibition.hu/medici/english/biographys.html - Cached

Sunday, August 8, 2010

http://www.szabarchiv.hu/drupal/mikecz-mihaly-cimeres-nemesi-levele-1716







Fabian-Handbuch: Rechtsakademie (Kaschau)

 - 1:31pm - [ Translate this page ]
... des Rektors der Universität und des Kollegiums, Mikuláš Hrabovský (1638-1683 ). ..... AKassai kir. Állami Jogakadémia Könyvtárának Szakkatalógusa ...
www.vifabbi.de/fabian?Rechtsakademie_(Kaschau) - Cached

Thursday, August 5, 2010


Jagelló-kor. Egyházi építkezések - Szabadbölcsészet

 - [ Translate this page ]
Ahogy már említettük, a kassai születésű Szatmári György kancellár a ... jelentkező reneszánsz elemektől a teljesen all'antica építményekig. ... 1495-ben magister Farkasius de Strigoniót bízta meg a Kanizsai-kápolna boltozásával. ...
szabadbolcseszet.elte.hu/index.php?option=com_tanelem... - Cached