Rákóczy Zsigmond erdélyi fejedelem Eperies és Barnót nevű birtokokat kisjenei Szentandrássy Györgynek és Tamásnak uj adomány képen adományozza. 1607 eszt.
Sigismundns Rákóczy princeps Transsylvaniae possessio-nes Eperjes et Barnot novcie donationis titulo Georgio et Thomae Szentandrássy confert. An. 1607.
Nos Sigismundus Rakócy Dei gratia Princeps Transylva-niae, partium regni Hungáriáé dominus et Siculorum Cornes etc. — tenore presentium significantes quibus expedit univer-sis. Quod nos cum ad nonnullorum fldelium dominorum Consili-
ariorum nostrorum singularem intercessionem, nobis — —
im, Tum vero attentis et consideratis fidelitate fideliumque ser-vitiorum meritis egregiorum Georgii et Tliome Zent Andrási de Boros Jenew. quas ipsi inde a — — — suae rudimentis in con-finiis regni huius nostri Transylvaniae, huic patriae charissimae ac principibus eius, praedecessoribus nimirum nostris in omnibus negotiis et espeditionibus bellicis summa semper cum animorum promptitudine exhibuerunt et impenderunt ac in futurum quoque eadem fidelitate et constantia exhibituros et impensuros confidi-mus, Totales et integras possessiones Ohigorífalua et Eperyes nuncupatas cum praedio Bornotth vocato in Comitatu de Zarand existentes liabitas, in quarum quieto et pacifico dominio iidem Georgius et Thomas Zent Andrási a ternpore adeptionis et conse-cutionis perstitissent pariter modo etiam persisterent literisque saltem nostris et literalibus instrumentis superinde necessariis et sufficientibus destituti esse perhibentur. Totum etiam et omne Ius regium, si quod in eisdem aliter etiam qualitereunque existe-ret vei liaberetur, aut eaedem et Idem nostram ex quibuscunque eausis, viis, módis et rationibus concerijerent collationem simul-cum cunctis suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, Terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, fenetis, sylvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis aquarumque decur-sibus, molendinis et eorundem locis, Generaliter vero quarum-libet utilitatum et pertinenfearum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis ad easdem et Idem de Iure et ab antiqüo spec-tantibus et pertinere debentibus, sub suis veris metis et antiquis limitibus, existentes, Praemissis tamen sic ut praefertur stantibus ac se habentibus, memoratis Georgio et Tliomae Zent Andrási ipsorumque heredibus et posteritatibus universis novae nostrae donationis titulo clementer dedimus, donavimus et eontulimus, Imo damus, donamus et eonferitnus Iure perpetuo et irrevocabi-liter tenendas, possidendas pariter et habeudas,
Saluo Iure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante, Quas nos in formám Privilegii redigi faciemus, dum nobis in specie fuerint reportatae-
Dátum Albae Juliae die vigesima sexta Augusti Anno Domini Millesimq Sexcentesimo septimo etc.
(P. II.) Sigismundus Rakócy m. p. Steph. Kassay Seereta-rius m. p.
Eredetije a m. k. kam. levéltárban N. R. A. Fasc. 816 Nr. 7, papí-ron, papirba burkolt, jól megőrzött pecséttel). Tetején a levélnek egy darabja letépve.
Haan Lajos.